Navigation: home > Cecil Papers at Hatfield House >

The Cecil Papers at Hatfield House

CP Volume 154 Folio 92
HMC Volume 1 Page 304 Number 1021
Haynes Page 422 Number 427

Transcribed by Samuel Haynes

17 Oct 1564. Christopher Mundt to Secretary Cecill

From the Original.

CLARISSIME Domine Secretarie, Magnitudinis tuæ literæ datæ apud S. Albanum octava Septemb. inter Angliam & Antwerpiam totos triginta dies detentæ sunt. Nam octava Octobris per Cloughum Antwerpia versus Argentinam emissæ, perlatæ vero ad me sunt quinta decima Octobris, adeoque respondere citius non potui. Tertia Octobris hinc unas ad Magn. tuam dedi, in quibus causas dilationis & incidentis moræ vobis copiose significavi, quas literas jam pridem ad vos perlatas confido. Et perlibenter ex literis tuis intellexi propediem legatum aliquem a Serenissima Regina ad modernum Cæsarem congratulatorem adventurum; nam Galeritæ apud Gellium. Apologus docet, ea recte administrari negotia, quæ quis per sese obeat. Colloquium habitum inter Electoris Palatini & Ducis Wirtenbergici Theologos in præterito mense Maio, super controversa doctrina, de modo præsentiæ Christi in Sacramento Cœnæ, modo typis excusum a quodam Wirtenbergico Theologo, evulgatum est: quam editionem plus offensionis quam concordiæ, tum inter ipsos Principes, tum inter alios, allaturum metuo. Nam Palatini e diverso suam sententiam tueri & acta colloquii pro se interpretari volent; ex his vero altercationibus & veritas obscurabitur & animi abalienabuntur. Christus vero, ut Augustinus dicit, panis concordiæ est, & qui manducant talem panem non litigant invicem, quoniam unus panis, unum corpus, multi sumus. Episcopus Naumburgensis Julius Pflug mortuus est; quem Episcopatum Elector Saxonicus occupavit, quod Wismarienses Duces gre ferunt, nam ii sui juris eundem Episcopatum esse dicunt: metuendum ne utrique jus suum armis exequi velint. Ante Decembris mensis frigora comitia statuum Imperii secure haberi non possunt, nam pestis universam fere Germaniam infestat: Equidem me Magn. tuæ observanter commendo. Datæ Argentinæ, 17 Octob. 1564.
Christophorus Mundt.

To the Right Honorable Sir William Cecill Knight, one of the Privie Consell, and chief Secretarie to the Queen's Majestie.